

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 13: Versus 8
Nemini quidquam.Pax ad omnes, dilectio inter fratres. Aliter enim vere fratres non sunt.Diligatis.Mentio fit hic de charitate, quia valet ad hanc humilitatem. Sola enim charitas est, quae etiam reddita semper retinet debitorem. Redditur enim cum impenditur, debetur autem etiam si reddita fuerit, quia nullum est tempus quo impendenda non sit. Nec cum redditur, amittitur, sed potius reddendo multiplicatur; habendo enim redditur, non carendo, ut pecunia quae reddi non potest, nisi habeatur; nec haberi, nisi reddatur, imo cum redditur ab homine, crescit in homine; et tanto major acquiritur, quanto pluribus redditur.Diligit proximum.Cum duo praecepta sint charitatis, pro utroque unum saepe ponitur, quia nec Deus sine proximo, nec sine Deo proximus diligitur vel potest diligi. Dilectio proximi in factis apparet, dilectio Dei amplius latet, et ideo hanc specialius ponit, de qua Dominus ait:Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem,ubi illud mandatum majus dilectionis Dei videtur esse praetermissum. Sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis; quia qui diligit Deum, nec potest eum contemnere quem Deus praecipit diligi, et qui sancte ac spiritualiter diligit proximum, quid in illo diligit nisi Deum?Proximum, legem implevit.Omnem hominem intelligi oportet per proximum, quia nemo est, cum quo sit operandum malum. Qui ergo amat homines, aut quia justi sunt, aut ut justi sint amare debet. Sic enim et seipsum amare debet, scilicet, vel quia justus est, vel ut justus sit. Qui enim aliter se diligit, injuste se diligit, quia ad hoc se diligit ut sit injustus, ad hoc ergo ut sit malus: ergo jam se non diligit; qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam.